Liber Job*

Caput 24: Versus 1

Qui autem.Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas sine praeterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur:
(* Traductions européennes)